

Liber Regum Tertius*
Caput 4: Versus 33
Hyssopum.[RAB.]Hyssopus, herba humilis et saxo haerens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam saeculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis.Et disseruit.[ID.]Omnia enim nuda et aperta sunt Christo[Hebr. 4.]. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quae fuerunt abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam daemonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.